- 3 -

1337 (6. stycznia) Wrocław, w dzień Trzech Króli.

Henryk (I.) z Bożej Łaski książę Śląska, pan z Książa i na Jaworze dokumentuje układ zawarty z Janem (II.) królem Czech księciem Luksemburg, (tytularnym) królem Polski etc. i morawskim margrabią Karolem o wzajemnej pomocy militarnej.

— Nos Heinricus dei gracia dux Slezie dominus de Furstemberg et in Jawer ad universorum noticiam tenore presencium volumus pervenire, quod quia cum illustribus principibus dominis Johanne Boemie rege ac comite Luceburgensi necnon Karolo marchione Moravie eiusdem regis domini primogenito sororis nostri karissimis ad pleniorem concordie pervenimus unionem et talia cum ipsis colligationis introivimus federa, quod nos ipsos in regno Boemie seu terra Moravie aliisque terris ipsorum Polonie cum tota nostra potentia, quotiens et quando eis necesse fuerit, fideliter adiuvare ipsorum adversarios eis iniuriari volentes sub propriis nostris dispendiis debeamus, ipsi vero in expensis nobis tunc providere tenebuntur; si autem in dictorum dominorum obsequiis cum aliquo rebelle vel rebellibus ipsorum bellum campestre in dictis terris eorum inierimus, damna, que nos sustinere contingeret, nobis resarcire sunt astricti, sed ad eos lucra, que reportaverimus, protinebunt. Si vero cum eis extra limites suos ad alienas terras processerimus in eorum servitiis, tunc non solum pro expensis verum etiam pro damnis, que sustinuerimus, nobis respondere tenebuntur et pro servitiis nostris eam, qua contentari aut subsistere possimus, facere recompensam. Datum Wratislavie in epiphania domini anno domini millesimo trecentessimo tricesimo septimo nostri sub appensione sigilli in testimonium premissorum.

Lehns- und Besitzurkunden Schlesiens und seine einzelne Fürstenthümer im Mittelalter. Herausgegeben von Dr. C. Grünhagen und Dr. H. Markgraf. Erster Theil. Leipzig 1881.